- ECHENEIS
- ECHENEISGr. Ε᾿χηνηὶς, Plin. l. 9. c. 25. parvus admodum piscis est, petris adsuetus, hoc carinis adharente naves tardius ire creduntur, inde nomine imposito, quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est, et iudiciorum ac litium mora. quae crimina una laude pensat, ---- partusque continens ad puerperium. In cibos tamen non admittitur --- Mutianus muricem esse latiorem purpurâ, neque aspero, neque rotundo ore, neque in angulos prodeunte rostro, sed simplice, conchâ utroque latere sese colligente: quibus inhaerentibus, plenam ventis stetisse navem, portantem nuntios a Periandro, ut castrarentur nobiles pueri, conchasque quae id praestiterint apud Gnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse, et crassitudine quinque digitorum naves morari, praeterea hanc esse vim eius asservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos putecs, admotus extrahat, aliter Remora, quod vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.